Latin
Chapter 5
Augustine, Principia Rhetorices 5
Unproofread scanNot analysed yet
Rationales quxstioncs quas Hermagoras λογιϰὰς vocat: melius enim puto sic eas cognominari quam verbales; quia λογιϰαὶ non ex verbi, sed rationis significatione appellatæ sunt a technicis, cum alioquin λόγος interdum verbum significet, interdum rationem: igitur rationa! cs,sive λογιϰαὶ quæstiones fiunt modis quatuor. Hoc enim in illis quæritur, an sit, quid sit, quale sit, an induci in judicium debeat. Ubi quæritur an sit, genus id quæstionis Hermagoras σοχασμὸν vocat: nos conjecturam possumus dicere. Item Theodorus περὶ τη̃ς οὐσίας, id est de substantia. Nihil enim factum vidcri potest, quod non habuerit substantiam, neque futurum, quod non habiturum sit substantiam. Quidam hoc genus quæstionis ex tu, quod per id quæritur, an sit vocaverunt. Altera rationalis est quæstio, quam Hermagoras finem vocat; Theodorus περὶ τη̃ς ὶδιότητος,id est de proprietate; quidam, quid sit; nonnulli, de eodem et altero, περὶ του̃ αὐτου̃ ϰαὶ έτέρου. Tertiam rationalem qu; tstioncm uno nomine omnes qualitatem vocant. De quarta. magna contentio est, quam supra de inducendo judicio diximus. Plerique enim negant esse eam, quando id agant, ne res possit venire in quæstionibus. Sed inter omnes Hermagoræ præcellit auctoritas, qui ct quæstionem putat, et in primis necessariam, et agitari in foro multum, et adhibendam etiam in calens statutis primo statim congressu, si causæ conditio patiatur. Nihil enim statuto tam interesse corum quibus judicium intenditur, quam declinare judicium. Porro ipsam declinationem judicii habere nonnullam judicii speciem. Nam si ila res ageretur, ut quoties nollet aliquis causam judicii, esset hoc in ipsius potestate; nulla crat quæstio. Nunc autem cum semper existant, qui impediant, ipsa illa contentio Qua ahcr in judicium vocat, aller recusat judicium, facit quæstionem, quod controversiae genus Hermagoras ἀσύστατον appellat, nostrorum pauci reprehensionem, plerique translationem vocaverunt, utrique sane rationem secuti. Qui reprehensionem dixerunt, eo scilicet, quod cum maxune inducatur in judicium, causa reprehenditur, et quasi retrahitur: qui translationem, quod reus non omnino excludat actionem, sed in præsentem conditionem actionis excuset, in aliud genus judicii transferat, vel habitum jam, vel futurum.