Latin
7.1 to 7.27
Augustine, Principia Rhetorices 7.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
Est aliquod dictum quod Græci ϕάσιν nominant: iJ scinditur in duas partes, et est ejus alterum ἀπόϕασις, et alterum ϰατάϕασις, intentionem verbo factam possumus dicere, id est verbum quo crimen intenditur; veluti, Pulsasti, prodidisti, occidisti. Quod autem illi ἀπόϕασιν, nos abnuentiam criminis ejus, quod verbum accusator intenderit; veluti, Non pulsavi, non prodidi, non occidi. Ex his duobus dicto et responso, vel intento et negato, media nascitur quæstio, hoc modo: Intentio est, Occidisti; negatio, Non occidi; quxstio, an occiderit. Sed ut jam a conjecturali modo recedamus: intentio cst, Injuria occidisti; negatio, Non injuria occidi; quæstio, an injuria occiderit. Vel in aliquo legali statu: intentio est, Non licebat tibi hoc facere per legem; negatio est, Licebat mihi facere per legem; quæstio est, Licuerime hoc faccre per legcm. Hanc quidam, ut nos usqueadhuc diximus, quaestionem vocaverunt, quidam statum nominaverunt, ab co videlicet quod in ea, et exordium quaestionis, et summa consisteret. Primo enim quasi eminus, cum hinc dicatur factum esse, inde non esse factum; nulla pugna est, sed quasi futurae pugnæ meditatio. Deinde cum propius accessum est, et quasi ad manus ventum; altercationi et contentioni mutuæ media quæstio intervenit, sit necne factum: in ea uterque consistit, olulsso quod ante diccbat. Unde ci quæstioni status nomen impositum cst. Hoc idem Thcodorus ϰεϕάλαιον appellat, translatione usus, vidclicct a priNcipali parte corporis: qnod in hoc etiam complexu duorum, quae utrinque dicta sunt, quasi caput quoddam totius controversiæ eflicitur. Consequens huic locus est, aut perinde, aui inagis etiam necessarius, quo demonstratur qnid causa. quid continens, quid de quo contenditur. Causam Hermagoras αῑτιον vocat; συνέχον continens; de quo contenditur τό νρινδμενον. Est ergo causa, quae nisi pracesserit, contraversia fieri non potest. Quod dico tale cst: Abdicatur a patre filius: controversia idcirco non cst, quia nulla, cur abdicaretur a patre, causa præcessit. Denique addamus cansam, et statim contreversia effecta est.