# Principia Rhetorices 7.28-39

Augustine, Principia Rhetorices, 7.28 to 7.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/principia-rhetorices/7.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/principia-rhetorices/7.28

Juravit se non ducturum uxorem, ct abdicatur. Quod juravit, αῑτιον factum est, id est causa cur abdicationem increretur. Συνέχον vel continens c>!, quod ad refutandum αῑτιον, id est ad refellendam causam videtur afferri, ut est in hac materia: Militem qui juraverat se deserturum, imperator occidit, et reus lit cædis: hic enim αῑτιον, id est causa judicii est, qnod occidit; neque enim herel reus, nisi occidissot: συνέχον, id cst continens, cst id propter quod occidisse dixit, jusjurandum scilicet militis, quod se deserturum juraverat. Hoc interdum συνέχον Hermagoras, id cst continens appellat, ab eo quod omnis rei defensio ab eo contineatur, interduin αἲτιον αὶτίου vocat, quasi causam causæ: nam quemadmodum rcatus causa cst, quod militem occidit: ita occidendi causa, quod miles dos rturum se esse juravit. Nunc quoniam scimus quid sit causa, quid continens, videamus etiam quid sit de quo contenditur, id est quid sit τὸ ϰρινόμενον.Est autem nihi! aliud quam exploratio continentis, του̃ συνέχοντος.Quod dico tale est ( etenim in eadem controversia perseverandum puto, quo sint lucidiora quæ tradimus): αι̃τιον est quod occidit militem imperator; συνέχον est,quo reus nititur, id est ratio propter quanj se occidisse dicit; est autem quod miles juravit se deserturum: xρινόμενον est, examinatio hujus ipsius, quod ad defensionem reus attulit. In quo ita quæritur, num alia causa imperatori fuerit, cur occiderit militem: et hoc praclexitur, ut videatur, non quia juraverit, occisus, sed quaque vel simultatis vel invidiac causa. Poterit etiam hoc modo articulus iste tractari, an etiamsi juraverit, parom tamen hæc justa causa fuerit, cur debuerit occidi: et tota perfectio tutius συνέχοντος, quod ad αι̃τιον affertur, ϰρινόμενον vocatur. Evenit tamen nonnunquam, ut in una controversia non simul αἲτιον et συνέχον et xptνόμενον, sed sæpius ipsa omnia per vices revoluta tractentur;

---

Augustine, Principia Rhetorices, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa071/stoa0040.stoa071.opp-lat2.xml.
