Latin
66 to 86
Augustine, Psalterium [Incertus] 66-86
Unproofread scanNot analysed yet
Custodi in. troitum meum et exitum meum; ut indomo tua stantes sint pedes mei in atriis Jerusalem. Ad te levavi aniuiam. . Icam et oculos meos, qui habitas in coelis: eripe animam meam de muscipula venantium, ut non extendam ad iniquitatem manus meas. Reple gaudio os meum, et linguam meam exsultatione. Imple deside- Mum meum de bono, et benedic me ex Sion; ut videam bona quae sunt in Jerusalem: longe fac me ab iniquitate2. Fiant aures tuæ intendentes in vocem orationis servi tui, Domine. Non sit exaltatum cor meum in superbia, neque elati siut oculi mei: sed humiliter sentiam, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ubi mandasti benedictionem et vitam usque in saeculum; ibi extollam manus meas ad a Sancta, et benedicam te qui judicas populum tuum, et in servis tuis consolaberis. Deus deorum et Dominus dominorum, deflentem me et adorantem ad templum sanctum tuum, proba me, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas, et deduc me in via æterna. Conserva i me, Domine, et erue me de manu peccatoris, et ab omnibus iniquis libera me. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine. Educ de carcere animam meam, ad confitendum nomini tuo, Domine. Exaudi me in tua justitia, et non intres in judicium cum servo tuo, Domine. Velociter exaudi me, Domine, ne deficiat spiritus meus: quoniam tu es Deus meus, misericordia mea, refugium meum et susceptor meus. Quoniam magnus es et landabilis nimis, et magnitudinis tuæ non est finis; erige elisum, solve compeditum, illumina cxcuin, qui ædificas Jerusalem. Cum auten confortavcris seras portarum tuarum, intrinsecus cum filiis tuis copulatus sim. Sicut te laudant Angeli, et omnes Virtutes tuæ in regno cælorum: ibi et ego ila exsultans cum gloria in choro sanctorum, laudem et glorificem nomen tuum in cymbalis labiorum, quod est sanctum et gloriosum, et regnat semper per infinita sæculorum sæcula, Amen.