# Quaestiones in Heptateuchum 1.105

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.105

Quid sibi uult quod Iacob ait fratri suo: propter hoc uidi faciem tuam, quemadmodum cum uidet aliquis faciem dei? utrum pauentis et perturbati animi uerba usque in hanc adulationem proruperunt? an secundum aliquem intellectum sine peccato dicta accipi possunt? fortassis enim quia dicti sunt et gentium dii, quae sunt daemonia, non praeiudicetur ex his uerbis homini dei. non enim dixit: , quemadmodum si uiderem faciem dei, sed: cum uidet aliquis; ipse autem "aliquis" quem significare possit incertum est. atque ita fortasse temperata sunt uerba, ut et ipse Esau sibi delatum tantum honorem grate acciperet et qui haec etiam aliter intellegere possunt, eum a quo dicta sunt nullo crimine inpietatis arguerent. quod etsi benigno animo dicta haec uerba fraterna sunt, quoniam et post bonam susceptionem metus ipse transierat, potuit sic dici, quemadmodum et Moyses Pharaonis deus dictus est, secundum quod dicit apostolus: etsi sunt qui dicuntur dii siue in caelo siue in terra, quemadmodum sunt dii multi et domini multi, maxime quia sine articulo in graeco dictum est: quo articulo euidentissime solet ueri dei unius fieri significatio. non enim dixit: 1tpoCI>1to'i too ttsoO, sed dixit: irpoctov fteoO; facile autem hoc intellegunt qua distantia dicatur, qui graecum eloquium audire atque intellegere solent.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
