Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.106
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeritur, utrum mendaciter promiserit Iacob fratri suo, quod sequens pedes suorum in itinere propter quos si inmoraretur uenturus esset ad eum in Seir; hoc enim, sicut scriptura deinde narrat, non fecit, sed eo perrexit itinere quod dirigebat ad suos. an forte ueraci animo promiserat, sed aliud postea cogitando delegit?