# Quaestiones in Heptateuchum 1.117.25-31

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 1.117.25 to 1.117.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.117.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.117.25

date ergo illi eam uxorem. quia enim potior erat patris persona, per synecdochen filiam uestram dicens etiam fratres tenuit hoc nomine, quorum non erat filia. hinc est et illud: curre oues et accipe mihi inde duos haedos. simul enim pascebantur oues et haedi; et quia potiores sunt oues, earum nomine etiam caprarum pecus conplexus est. sic quia potior erat numerus undecim filiorum Iacob, qui nati fuerant in Mesopotamia, ipsorum commemoratione scriptura conplexa est etiam Beniamin, qui non erat ibi natus, et dictum est: hi sunt filii Iacob. qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
