Latin
1.124 to 1.125
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.124-125
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeritur quare Ismahelitas scriptura, quibus a fratribus uenditus est Ioseph. etiam Madianitas uocet, cum Ismahel sit de Agar filius Abrahae, Madianitae uero de Cettura. an quia scriptura dixerat de Abraham, quod munera dederit filiis concubinarum suarum. Agar scilicet et Cetturae, et dimiserit eos ab Isaac filio suo in terram orientis, unam gentem fecisse intellegendi sunt? De Iacob scriptum est. cum lugeret Ioseph: congregati sunt autem omnes filii eius et filiae et uenerunt consolari eum. quae filiae praeter Dinam? an filios et filias dicit connumeratis nepotibus et neptibus? iam enim maiores filii eius filios habere potuerunt.