Latin
1.129 to 1.130
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.129-130
Unproofread scanNot analysed yet
Et depositis uestimentis uiduitatis suae a se. hinc insinuatur et temporibus patriarcharum certa et sua fuisse uestimenta uiduarum, non utique talia qualia coniugatarum. Quod iterum dicitur: Ioseph autem depositus est in Aegyptum; et possedit eum Petephres spado Pharaonis, ad ordinem redit scriptura unde recesserat, ut illa narraret quae supra digesta sunt.