Latin
1.141 to 1.142
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.141-142
Unproofread scanNot analysed yet
Et iterum accessit ad eos et dixit illis. nec adiungit quid illis dixerit. unde intellegitur haec eadem dixisse quae dixerat. Et deducetis senectam meam cum tristitia ad infernum. utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia? an etiamsi abesset tristitia, tamquam ad infernum moriendo descensurus haec loquitur? de inferno enim magna quaestio est et quid inde scriptura sentiat locis omnibus, ubi forte hoc commemoratum fuerit, obseruandum est.