Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.145
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ait fratribus suis Ioseph: nescitis quia augurio auguratur homo qualis ego —de hoc augurio etiam mandauit eis dicendum per hominem suum —quid sibi uelit quaeri solet. an quia non serio sed ioco dictum est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium? mendacia enim a mendacibus serio aguntur, non ioco; cum autem quae non sunt tamquam ioco dicuntur, non deputantur mendacia. sed magis mouet quid sibi uelit ista actio Ioseph qua fratres suos, donec eis aperiret quis esset, totiens ludificauit et tanta expectatione suspendit: quod licet tanto sit suauius cum legitur, quanto illis fit inopinatius cum quibus agitur, tamen sapientiae illius grauitate, nisi magnum aliquid isto quasi ludo significaretur, nec ab illo fieret nec ea scriptura contineretur in qua est tanta sanctitatis auctoritas et prophetandorum tanta intentio futurorum. quam modo exequi exponendo non suscepimus. sed admonere tantum uoluimus quid hic oporteat inquiri. nam nec illud uacare arbitror, quod non ait: auguror ego. sed: auguratur homo qualis ego. quod si locutionis genus est, in scripturae corpore simile aliquid reperiendum est.