Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.153
Unproofread scanNot analysed yet
Commendatur in patriarchis, quod pecorum nutritores erant a pueritia sua et a parentibus suis. et merito :nam haec est sine ulla dubitatione iusta seruitus et iusta dominatio, cum pecora homini seruiunt et homo pecoribus dominatur. sic enim dictum est, cum crearetur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum quae sunt super terram. ubi insinuatur rationem debere dominari inrationabili uitae. seruum autem hominem homini uel iniquitas uel aduersitas fecit: iniquitas quidem, sicut dictum est: maledictus Chanaan; erit seruus fratribus suis; aduersitas uero, sicut accidit ipsi Ioseph, ut uenditus a fratribus seruus alienigenae fieret. itaque primos seruos, quibus hoc nomen in latina lingua inditum est, bella fecerunt. qui enim homo ab homine superatus iure belli posset occidi, quia seruatus est, seruus est appellatus; inde et mancipia, quia manu capta sunt. est etiam ordo naturalis in hominibus, ut seruiant feminae uiris et filii parentibus, quia et illic haec iustitia est, ut infirmior ratio seruiat fortiori. haec igitur in dominationibus et seruitutibus clara iustitia est, ut qui excellunt ratione, excellant dominatione. quod cum in hoc saeculo per iniquitatem hominum perturbatur uel per naturarum carnalium diuersitatem, ferunt iusti temporalem peruersitatem in fine habituri ordinatissimam et sempiternam felicitatem.