# Quaestiones in Heptateuchum 1.157-159

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 1.157 to 1.159. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.157

Et dedit eis possessionem in terra optima. in terra Ramessem, sicut praeceperat Pharao. quaerendum est utrum terra Ramessem ipsa sit <et> Gessem. ipsam enim petierant et ipsam eis Pharao dari praeceperat. Et metiebatur triticum patri suo Ioseph; et tamen eum pater nec quando uidit adorauit nec quando ab illo triticum accipiebat. quomodo ergo somnium Ioseph modo inpletum putabimus et non potius maioris rei contineri prophetiam? Et intulit Ioseph omnem pecuniam in domum Pharaonis. pertinuit ad scripturam in hac etiam re commendare fidem famuli dei.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
