Latin
1.16 to 1.19
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.16-19
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est: et de manu hominis fratris exquiram animam hominis? an omnem hominem fratrem omnis hominis intellegi uoluit secundum cognationem ex uno ductam? Quaeritur quare peccans Cham in patris offensa non in se ipso sed in filio suo Chanaan maledicitur. nisi quia prophetatum est quodam modo terram Chanaan eiectis inde Chananaeis et debellatis accepturos fuisse filios Israhel, qui uenirent de semine Sem. Quaeritur, quomodo dictum sit de Nebroth: hic coepit esse gigas super terram, cum gigantes et antea natos scriptura commemoret. an forte quia post diluuium nouitas generis humani reparandi denuo commemoratur, in qua nouitate hic coepit esse gigas super terram? '5 Quaeritur quid sit: et Heber nati sunt filii duo; nomen unius Phalec, quia in diebus eius diuisa est terra, nisi forte in diebus eius linguarum illa diuersitas extiterit, per quam factum est, ut gentes diuiderentur.