# Quaestiones in Heptateuchum 1.162

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.162

Quod habent latini codices: et adorauit super caput uirgae eius, nonnulli emendantes habent: adorauit super caput uirgae suae, uel in capite uirgae suae siue in cacumen uel super cacumen. fallit eos enim graecum uerbum, quod eisdem litteris scribitur siue eius siue suae: sed accentus dispares sunt et ah eis qui ista nouerunt in codicibus non contemnuntur. ualent enim ad magnam discretionem; quamuis et unam plus litteram habere posset, si esset suae, ut non esset autoO, sed eaotoO. ac per hoc merito quaeritur quid sit quod dictum est. nam facile intellegitur senem, qui uirgam ferebat eo more, quo illa aetas baculum solet, ut se inclinauit ad deum adorandum, id utique fecisse super cacumen uirgae suae, quam sic ferebat, ut super eam caput inclinando adoraret deum. quid est ergo: adorauit super cacumen uirgae eius, id est filii sui loseph? an forte tulerat ab eo uirgam, quando ei iurabat idem filius, et dum eam tenet, post uerba iurantis nondum illa reddita mox adorauit deum? non enim pudebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnae rei futurae praesignabatur. quamuis in hebraeo facillima huius quaestionis absolutio esse dicatur, ubi scriptum perhibent: et adorauit Israhel ad caput lecti, in quo utique senex iacebat et sic positum habebat, ut in eo sine labore, quando uellet, oraret. nec ideo tamen quod Septuaginta interpretati sunt nullum uel leuem sensum habere putandum est.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
