Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.171
Unproofread scanNot analysed yet
Quid sibi uult quod cum pergerent ad sepeliendum Iacob scriptura dicit: et aduenerunt ad aream Atad, quae est trans Iordanem? praetergressi sunt enim locum in quo erat mortuus sepeliendus milia —r- sicut perhibent qui nouerunt —plus quam quinquaginta: tantum quippe spatii est plus minus ab eo loco, ubi sepulti sunt patriarchae, in quibus et Iacob, usque ad hunc locum, quo eos aduenisse narratur. nam post factum ibi luctum et planctum magnum redierunt ad locum quem praeterierant rursus Iordane transiecto. nisi forte quis dicat aliquorum hostium uitandorum causa per heremum eos uenisse cum corpore, qua etiam populus Israhel ductus est per Moysen ab Aegypto liberatus. illo quippe itinere et plurimum circuitur et per Iordanem uenitur ad Abrahamium, ubi sunt corpora patriarcharum, id est ad terram Chanaan. sed quoquo modo factum sit, ut trans illa loca ad orientem uersus tantum iretur et inde ad ea per Iordanem ueniretur, significationis causa factum esse credendum est, quod per Iordanem uenturus erat ad eas terras postea Israhel in filiis suis.