# Quaestiones in Heptateuchum 1.22

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.22

Venite descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ne audiat unusquisque uocem proximi. utrum ad angelos dominus hoc dixisse intellegitur ? an secundum illud accipiendum est quod in exordio libri legitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? nam et quod postea dicitur singulari numero: quia ibi confudit dominus labia terrae, sic et illic cum dictum esset: faciamus hominem ad imaginem nostram, in consequentibus tamen non dictum est 5 fecerunt Ii sed: fecit deus.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
