Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.24
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeritur, quare scriptum est: Sem erat pater omnium filiorum Heber, cum inueniatur Heber quintus a Sem filio Noe . utrum quia ex illo Hebraei dicuntur appellati? per illum enim generatio transit ad Abraham. quid ergo probabilius sit ab Heber Hebraeos tamquam Heberaeos dictos an ab Abraham tamquam Abrahaeos merito quaeritur.