Latin
1.25.23 to 1.25.29
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.25.23-29
Unproofread scanNot analysed yet
in medio autem, id est inter egressum de terra Chaldaeorum et habitationem in Charran, ei locutus est deus. postea uero quod adiungit Stephanus: et inde postquam mortuus est patereius, conlocauit illum in terra hac, intuendum est, quia non dixit: et postquam mortuus est pater eius, egressus est de Charran, sed: inde conlocauit eum deus in terra hac, ut post habitationem in Charran conlocaretur in terra Chanaan, non post mortem patris egressus, sed post mortem patris conlocatus in terra Chanaan, ut ordo uerborum sit: "habitauit in Charran; et inde conlocauit illum in terra hac, postquam mortuus est pater eius", ut tunc intellegamus conlocatum uel constitutum Abram in terra Chanaan, quando illic eum nepotem suscepit, cuius uniuersum semen illic fuerat regnaturum ex promisso dei hereditate donata. nam ex ipso Abram natus est Ismahel de Agar, nati et alii ex Cettura, ad quos illius terrae non pertineret hereditas. et ex Isaac natus est Esau, qui similiter ab illa hereditate alienatus est. ex Iacob autem filio Isaac quotquot filii nati sunt, id est uniuersum semen eius ad illam hereditatem pertinuit. sic ergo conlocatus et constitutus in illa terra Abram, quoniam uixit usque ad natiuitatem Iacob, si recte intellegitur, soluta quaestio est secundum recapitulationem, quamuis et aliae solutiones non sint contemnendae.