# Quaestiones in Heptateuchum 1.28

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.28

Respiciens oculis tuis uide a loco in quo nunc tu es ad aquilonem et africum et orientem et mare, quia omnem terram quam tu uides tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum. quaeritur hic quomodo intellegatur tantum terrae promissum esse Abrae et semini eius, quantum poterat oculis circumspicere per quattuor cardines mundi. quantum est enim, quod ad terram conspiciendam acies corporalis uisus possit adtingere? sed nulla est quaestio, si aduertamus non hoc solum esse promissum; non enim dictum est: tantum terrae tibi dabo quantum uides, sed: tibi dabo terram quam uides. cum enim et ulterior undique dabatur, profecto haec praecipue quae uidebatur dabatur. deinde adtendendum est quod sequitur, quoniam, ne putaret etiam ipse Abram hoc solum promitti terrae quod aspicere uel circumspicere posset, surge, inquit, et perambula terram in longitudine eius et latitudine, quia tibi dabo eam, ut perambulando perueniret ad eam, quam oculis uno loco stans uidere non posset. significatur autem ea terra, quam primus populus accepit Israhel semen Abrae secundum carnem, non illud latius semen secundum fidem, quod ne taceretur dictum est ei futurum sicut arenam maris secundum hyperbolen quidem, sed tamen tantum quod numerare nullus posset.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
