Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.31
Unproofread scanNot analysed yet
<Et>dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua habitas, omnem terram cultam in possessionem aeternam. quaestio est quomodo dixerit aeternam, cum Israhelitis temporaliter data sit: utrum secundum hoc saeculum dicta sit aeterna, ut ab eo quod est a! <i>v graece, +quod et saeculum significat, dictum sit alwvtov, tamquam si latine posset dici "saeculare", an ex hoc aliquid secundum spiritalem promissionem hic intellegere cogamur, ut aeternum ideo dictum sit, quia hinc aeternum aliquid significatur. an potius locutionis est scripturarum ? ut aeternum appellent, cuius rei finis non constituitur aut non ita fit, ut deinceps non sit faciendum, quantum pertinet ad curam uel potestatem facientis. sicut ait Horatius: seruiet aeternum qui paruo nesciet uti. non enim potest in aeternum seruire, cuius ipsa uita, qua seruit, aeterna esse non potest. quod testimonium non adhiberem, nisi locutionis esset; uerborum quippe illi sunt nobis auctores, non rerum uel sententiarum. si autem defenduntur scripturae secundum locutiones proprias, quae idiomata uocantur, quanto magis secundum eas, quas cum aliis linguis communes habent!