# Quaestiones in Heptateuchum 1.35

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.35

Abraham autem et Sarra seniores progressi in diebus; defecerunt autem Sarrae fieri muliebria. seniorum aetas minor est quam senum, quamuis et senes appellentur seniores. unde, si uera sunt quae a nonnullis medicis adseruntur, quoniam senior uir cum muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc feminae muliebria ueniant, secundum hoc admiratum Abraham de promissione filii et miraculum posuisse apostolum accipere possumus "emortuum [quippe] corpus" Abrahae. emortuum quippe corpus non ita intellegendum est, ac si omnino nullam uim generandi habere posset, si mulier iuuenalis aetatis esset, sed secundum hoc emortuum, ut iam de prouectioris aetatis muliere non posset. nam ideo de Cettura potuit, quia iuuenalem illam inuenit aetate. sic enim medici tradunt, quoniam cuius corpus uiri secundum hoc iam defecit, ut cum femina Quaestionum aetatis, quamuis menstrua adhuc patiatur, generare non possit, de iuuencula potest: et rursus mulier, quae iam prouectae aetatis est, quamuis adhuc menstrua fluant, ut de seniore parere non possit, de iuuene potest. illud itaque ideo miraculum fuit, quia secundum id quod diximus emortuo corpore uiri femina quoque tam prouectae aetatis fuit, ut ei destitissent fieri muliebria. nam si quod ait apostolus "corpus emortuum" uerbo quis premat, quia dixit emortuum, iam ergo nec animam habuisse, sed cadauer fuisse intellegi debet: quod absurdissimae falsitatis est. sic itaque soluitur ista quaestio. alioquin merito mouet quomodo, cum esset Abraham prope mediae aetatis, secundum quam homines tunc uiuebant, et postea filios de Cettura fecerit, dicatur ab apostolo corpore emortuo et pro miraculo, quia genuit, praedicetur.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
