Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.39
Unproofread scanNot analysed yet
Descendens ergo uidebo, si secundum clamorem ipsorum uenientem ad me consummantur; si autem non, ut sciam. uerba haec si non dubitantis, quid duorum potius euenturum sit, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla quaestio est. more quippe humano deus in scripturis ad homines loquitur et eius iram nouerunt sine perturbatione eius intellegere qui nouerunt. solemus autem etiam sic minanter loqui: "uideamus, si non tibi facio" aut: "uideamus, si non illi fecero", et: "si non potuero tibi facere, uel sciam", id est: hoc ipsum experibor, utrum non possim . quod cum minando, non ignorando dicitur, irati adparet adfectus; sed perturbatio non cadit in deum. mos autem humanae locutionis et usitatus est et humanae infirmitati congruit, cui deus coaptat locutionem suam.