Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.41
Unproofread scanNot analysed yet
Quod occurrit Lot angelis et adorauit in faciem, uidetur intellexisse quod angeli essent; sed rursus cum eos ad refectionem corporis inuitat, quae mortalibus necessaria est, uidetur putasse quod homines essent . ergo quaestio similiter soluitur, ut soluta est in tribus qui uenerunt ad Abraham, ut aliquibus signis adpareret eos diuinitus missos, qui tamen homines crederentur. nam hoc et in epistula quae est ad Hebraeos, cum de hospitalitatis bono scriptura loqueretur, ait: per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.