# Quaestiones in Heptateuchum 1.43

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.43

Viros uero qui erant ad ostium domus percusserunt caecitate. graeci habent aopao-q, quod magis significat, si dici posset, "auidentia", quae faciat non uideri non omnia, sed quod non opus est. nam merito mouet quomodo potuerunt deficere quaerendo ostium, si tali erant caecitate percussi, ut omnino nihil uiderent; hoc enim modo sua calamitate turbati ulterius ostium non requirerent. hac aopadq. et illi percussi sunt, qui quaerebant Helisaeum. hanc et illi habuerunt, qui dominum post resurrectionem cum illo ambulantes in uia non cognouerunt, quamuis ibi non sit hoc uerbum positum, sed res ipsa intellegatur.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
