Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.44
Unproofread scanNot analysed yet
Dixit autem Lot ad illos: oro, domine, quia inuenit puer tuus misericordiam ante te et magnificasti iustitiam tuam, quam facis in me, ut uiuat anima mea; ego autem non possum saluus *fieri in monte, ne forte conprehendant me mala et moriar. haec perturbatione timoris non credebat ipsi domino, quem in angelis cognoscebat, qua etiam illud de filiabus suis prostituendi» dixerat, ut intellegamus non pro auctoritate habendum quod dixit de turpitudine filiarum; non enim et hoc pro auctoritate habendum est deo non esse credendum.