# Quaestiones in Heptateuchum 1.45-48

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 1.45 to 1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.45

Et recordatus est deus Abraham et emisit Lot de medio euersionis. commendat scriptura meritis magis Abrahae liberatum esse Lot, ut intellegamus iustum Lot dictum secundum quendam modum, maxime quod unum uerum deum colebat et propter comparationem scelerum Sodomorum, inter quos uiuens ad uitam similem non potuit inclinari. Ascendit autem Lot de Segor et sedebat in monte. mirum nisi ipse mons est, in quem sponte ascendit, quo admonente domino ascendere noluit; aut enim nullus est alius aut non adparet. Timuit enim habitare in Segor. infirmitati eius dominus et timori concesserat ciuitatem quam Lot ipse delegerat et in ea promiserat ei securitatem, quod propter illum parceret ciuitati. tamen etiam ibi esse timuit; ita fides eius non magni roboris fuit. Dixit autem Abraham de Sarra uxore sua: soror mea est; timuit enim dicere: uxor mea est, ne forte occiderent eum uiri ciuitatis propter illam. quaeri solet quomodo adhuc in illa aetate pro Sarrae pulchritudine Abraham periclitari metuebat. sed magis formae illius uis miranda est, quae adhuc amari poterat, quam quaestio difficilis putanda.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
