# Quaestiones in Heptateuchum 1.51

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.51

Quaeritur Sarra dicente: eice ancillam et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac, quare contristatus sit Abraham, cum ista fuerit prophetia, quam utique magis debuit nosse ipse quam Sarra. sed intellegendum est uel ex reuelatione hoc dixisse Sarram, quia prius illi fuerat reuelatum, illum uero, quem de hac postea dominus instruit, paterno adfectu pro filio fuisse commotum, uel ambos prius nescisse quidnam illud . esset et per Sarram nescientem hoc prophetice dictum esse, cum illa mota esset muliebri animo propter ancillae superbiam.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
