Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.58
Unproofread scanNot analysed yet
Vox angeli de caelo ad Abraham: ne inicias manum in puerum neque facias ei quidquam; modo enim cognoui quoniam times deum tu. etiam ista quaestio simili locutione soluitur; hoc est enim: nunc cognoui, quoniam times deum tu, quod significat: "nunc te feci cognoscere". in consequentibus autem hoc genus locutionis euidenter adparet, ubi dicitur: et uocauitAbraham nomen loci illius "dominus uidit", ut dicant hodie: in monte dominus adparuit. "uidit" pro eo quod est fadparuit", hoc est uidit" pro eo quod est" uideri fecit", significans per efficientem id quod efficitur, sicut frigus pigrum quod pigros facit.