Latin
1.65 to 1.66
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.65-66
Unproofread scanNot analysed yet
Quod habent latini codices narrante seruo Abrahae quae sibi mandauerat dominus eius: tunc innocens eris a iuramento meo, uel: iuratione mea, graeci habent: a maledicto meo; opxo? enim dicitur iuratio, apa maledictum: unde et xatapotto; maledictus uel aixaTapatoc dicitur. proinde oritur quaestio, quomodo illa iuratio maledictum possit intellegi, nisi quia maledictus est qui contra iurationem fecerit. Si ergo facitis misericordiam et iustitiam ad dominum meum, renuntiate mihi. duo illa quae assidue ponuntur in aliis sanctis scripturis, et maxime in Psalmis, misericordia et iustitia —tantundem enim ualet misericordia et ueritas —hinc iam adparere coeperunt.