Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.69
Unproofread scanNot analysed yet
Quod scriptum est: et exiit Isaac exerceri in campo meridie, qui uerbum de hac re graecum nesciunt, exercitationem corporis putant. scriptum est autem graece aSoXeaaYjoat; aSoXsayeTv uero ad animi exercitationem pertinet et saepe uitio deputatur, more tamen scripturarum plerumque in bono ponitur. pro isto uerbo quidam interpretes nostri exercitationem, quidam garrulitatem quasi uerbositatem, quae in bono, quantum ad latinum eloquium pertinet, uix aut numquam inuenitur. sed, ut dixi, in scripturis plerumque in bono dicitur et uidetur mihi significare animi adfectum studiosissime aliquid cogitantis cum delectatione cogitationis; nisi aliud sentiunt qui haec uerba graeca melius intellegunt.