# Quaestiones in Heptateuchum 1.70

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.70

Adiciens autem Abraham sumsit uxorem nomine Cetturam. quaestio haec esset, si peccatum esset maxime in antiquis dantibus operam propagandae proli. quodlibet enim hic quam incontinentia suspicanda est tanti uiri in illa praesertim iam aetate. cur autem de hac filios fecerit, qui cum miraculo de Sarra fecerat, supra dictum est; quamquam nonnulli donum quod accepit Abraham uelut reuiuiscentis corporis ad filios procreandos diu permansisse adserant, ita ut posset et alios procreare. sed multo est absolutius de adulescentula potuisse seniorem, quod senior de seniore non posset, nisi deus illic miraculum praestitisset maxime propter Sarrae non solum aetatem uerum etiam sterilitatem. sane etiam grandioris aetatis et, sicut scriptura loquitur, plenum dierum posse dici seniorem, hoc est rcpsoputrjv hinc intellegi potest, quia hoc Abraham appellatus est quando mortuus est. proinde omnis senex etiam rcpsopotrj;, non omnis rcpeapuTVj;; etiam senex, quia plerumque est hoc nomen aetatis quae infra senectutem senectuti uicina est et ex hoc etiam ipsa a senectute nomen accepit in latina lingua, ut rcpsapursenior appelletur. apud Graecos autem, maxime sicut scriptura loquitur, TCpsaptkepoi et vstorepot dicuntur, etiam si aetates iuuenum comparentur, quod dicimus nos maiorem atque iuniorem. uerum tamen hoc factum Abrahae, quod post mortem Sarrae de Cettura filios procreauit, non sic accipiendum est, quasi humana consuetudine et cogitatione tantummodo substituendae numerosioris prolis hoc factum sit. sic enim possent accipere homines etiam quod de Agar factum est, nisi apostolus admoneret illa fuisse facta prophetice, ut in utrisque personis mulierum earumque filiorum duo testamenta ad futurorum praenuntiationem allegorica significatio figuraret. unde in isto quoque Abrahae facto aliquid tale quaerendum est. etsi non facile occurrat, ego interim quod occurrit. munera quae acceperunt filii concubinarum uidentur mihi significare quaedam dei dona uel in sacramentis uel in quibusque signis etiam carnali populo Iudaeorum et haereticis data uelut filiis concubinarum, cum hereditatis munus, quod est caritas et uita aeterna. nonnisi ad Isaac pertineat, hoc est ad filios promissionis.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
