# Quaestiones in Heptateuchum 1.74

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.74

Iacob autem erat homo simplex habitans domum. quod graece dicitur ἄπλαστος, hoc latini "simplicem" interpretati sunt; proprie autem ἄπλαστος "non fictus". unde aliqui latini interpretes "sine dolo" interpretati sunt dicentes: erat Iacob sine dolo habitans in domo, ut magna sit quaestio, quomodo per dolum acceperit benedictionem qui erat sine dolo. sed ad significandum magnum aliquid hoc scriptura praemisit. hinc enim maxime cogimur ad intellegenda illo loco spiritalia, quia sine dolo erat qui dolum fecit. unde quid sentiremus, in sermone quodam in populo habito satis diximus.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
