Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.76
Unproofread scanNot analysed yet
In eo quod scriptura est de Isaac: benedixit autem eum dominus. et exaltatus est homo et procedens maior fiebat, quoadusque magnus factus est ualde, secundum terrenam felicitatem dictum sequentia docent. exsequitur enim narrator easdem eius diuitias, quibus magnus factus est: et hinc motus Abimelech timuit illum ibi esse, ne potentia eius sibi esset infesta. quamquam ergo aliquid spiritale ista significant, tamen secundum id quod contigerunt, ideo praemissum est:benedixiteum dominus, ut sana fide intellegamus etiam ista -temporalia dona nec dari posse nec sperari debere etiam cum ab infirmioribus adpetuntur nisi ab uno deo: ut qui in minimis fidelis est etiam in magnis fidelis sit, et qui in mammona iniquo fidelis inuentus est. etiam uerum accipere mereatur, sicut dominus in euangelio loquitur. talia etiam de Abraham dicta sunt, quod ei munera dei prouenerint. unde non parum aedificat sanam fidem pie intellegentibus ista narratio, etiamsi de his rebus allegorica significatio nulla possit exculpi.