Latin
1.81 to 1.82
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.81-82
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo adnuntiata uel renuntiata sunt uerba Esau Rebeccae, quibus comminatus est occidere fratrem suum, cum scriptura dicat hoc eum in sua cogitatione dixisse? nisi quia hinc nobis datur intellegere, quod diuinitus eis reuelabantur omnia. unde ad magnum mysterium pertinet, quod filium suum minorem pro maiore uoluit benedici. Quod habent latini codices Isaac dicente filio suo: uade in Mesopotamiam in domum Bathuel patris matris tuae et sume tibi inde uxorem, graeci codices non habent "uade" sed "fuge", hoc est airoBpaO'. . unde intellegitur etiam Isaac cognouisse quid filius eius Esau de fratre suo in cogitatione sua dixerit.