Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.84
Unproofread scanNot analysed yet
Quod statuit lapidem Iacob, quem sibi ad caput posuerat, et constituit eum titulum et perfudit illum oleo, non aliquid idolatriae simile fecit. non enim uel tunc uel postea frequentauit lapidem adorando uel ei sacrificando: sed signum fuit in prophetia euidentissima constitutum, quae pertinet ad unctionem: unde Christi nomen a chrismate est.