Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.87
Unproofread scanNot analysed yet
Quod scriptum est: et osculatus est Iacob Rachel et exclamans uoce sua fleuit. et indicauit ei quia frater <patris> est eius et quia filius Rebeccae est, consuetudinis quidem fuit maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquas oscularentur, et hoc hodie fit in multis locis. sed quaeri potest, quomodo ab incognito illa osculum acceperit, si postea indicauit Iacob propinquitatem suam. ergo intellegendum est aut illum, qui iam audierat quae illa esset, fidenter in eius osculum inruisse aut postea scripturam narrasse per recapitulationem quod primo factum erat, id est ut indicauerit Iacob quis esset. sicut de paradiso postea dicitur, quomodo deus eum instituerit, cum iam dictum esset quod plantauerit deus paradisum et posuerit illic hominem quem finxerat, et multa quae per recapitulationem dicta intelleguntur.