Latin
Book 1
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.95
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod dicit Iacob socero suo: et decepisti mercedem meam decem agna bus? hoc enim quando et quomodo factum sit, scriptura non narrat; sed utique factum est quod iste commemorat. nam dixit hoc et uxoribus suis, . quando eas uocauit in campum. conquerens enim de patre illarum ait inter cetera: et mutauit mercedem meam decem agnorum. intellegitur ergo per singula tempora partus ouium, cum uideret Laban tales fetus esse natos, quales placuerat ut ad Iacob pertinerent, pactum fraude mutasse et dixisse, ut futuro fetu alios pecudum colores haberet in mercede Iacob. tunc autem ille uirgas uarias non subponebat et non nascebantur uarii, sed unius coloris, quae Iacob ex nouo pacto auferebat. quod cum uidisset Laban, rursus pactum fraude mutabat, ut ad Iacob uaria pertinerent; tunc illarum subpositione uirgarum uaria nascebantur. ergo quod ait Iacob uxoribus suis: mutauit mercedem meam decem agnorum, et postea ipsi Laban: decepisti mercedem meam decem agnabus, non ita dixit, quasi prouenerit socero eius ipsa fraus; ut enim non ei proueniret, deum sibi dixit aduersus illum adfuisse; decem uero agnos uel decem agnas pro decem temporibus posuit, quibus oues quas pascebat per sexennium pepererunt. bis quippe pariebant in anno. contigerat autem, ut primo anno, quo inter se pacti sunt et ad eas pascendas placito huius mercedis accessit, semel parerent in fine anni, quia cum accessit, iam semel pepererant, rursusque sexto anno, id est ultimo, cum semel peperissent, exorta necessitate profectionis prius recederet quam iterum parerent. ac per hoc cum primus annus atque ultimus duos ouium partus sub illo haberent, hoc est singulos, medii uero quattuor anni binos, fiunt omnes decem. nec mirum quod haec decem tempora nomine agnorum appellauit, qui eisdem temporibus nascebantur, uelut si quisquam dicat: per tot uindemias aut tot messes, quibus numerus intellegatur annorum. unde ait quidam: post aliquot aristas, per aristas uidelicet messes et per messes annos significans. pecudum autem illius regionis fecunditas sicut Italarum tanta fertur, ut bis anno pariant.