Latin
1.98 to 1.101
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.98-101
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod loquendo Laban ad lacob dicit: testatur aceruus hic et testatur titulus hic; propter hoc appellatur nomen "aceruus testatur", et uisio quam dixit "respiciat deus inter me et t e ?" nisi forte ordo eat: et uisio, quam dixit deus, respiciat inter me et te; deus quippe illi dixerat in uisione, ne laederet Iacob. Quid est quod dicit in consequentibus Laban: uide, nemo nobiscum est? nisi forte nemo extraneorum, aut propter testificationem dei, quem ita habere deberent, tamquam nemo cum eis esset, quem testimonio eius adiungerent. Et iurauit Iacob per timorem patris sui Isaac. "per timorem" utique, quo timebat deum, quem timorem etiam superius commendauit, cum diceret :deus patris mei Abrahae et timor patris mei Isaac. Castra dei quae uidit Iacob in itinere nulla dubitatio est quod angelorum fuerat multitudo; ea quippe in scripturis militia caeli nominatur.