Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.107
Unproofread scanNot analysed yet
Decem aulaeorum iubet fieri tabernaculum, cum sit decalogus legis. aulaea uero significant latitudinem propter facilitatem. caritas quippe plenitudo legis est, et nonnisi caritatis sunt praecepta facilia. unde ipsa dilatatio commendatur, cum dicitur: dilatasti gressus meos subter me, et non sunt infirmata uestigia mea. sed quoniam ista dilatatio per gratiam fit dei —caritas enim dei diffusa est in cordibus nostris non per nos ipsos, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis —ideo hic mystice ipse numerus etiam commendatur, qui pertinet etiam ad spiritum sanctum, per quem lex possit inpleri. dicitur enim aulaeum longitudinem habere debere in cubitis uiginti octo. iste autem numerus quia per septenarium diuidendus est, significauit, cum dicit latitudinem aulaei in cubitis quattuor. quater enim septeni fiunt uiginti octo. et est etiam iste numerus perfectus, quia sicut senarius suis partibus constat. quod uero tam saepe dicit: Cherubin facies ea opere textoris, quid aliud quam in his omnibus multitudinem scientiae commendat, quod interpretatur "Cherubin?"