Latin
2.109 to 2.111
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.109-111
Unproofread scanNot analysed yet
Facies duos anconiscos columnae uni consistentes ex aduerso, hoc est: unum hinc et unum inde de lateribus columnae. anconiscos autem dicit, quod uulgo uocamus ancones, sicut sunt in columnis cellarum uinariarum, quibus incumbunt ligna quae cupas ferunt. ducta est autem similitudo uerbi a cubitis, ubi flectuntur manus. quibus incumbunt recumbentes, qui graece iifxwvs; uocantur. Bases columnarum duas uni. bases non eas tantum uidetur dicere scriptura, quibus columnae ab imo fulciuntur. sed etiam superiores, quae capitella nos dicimus. ideo dicit: duas bases columnae uni in ambas partes eius. nam quae sunt ambae partes nisi superior et inferior? Quod octo columnas et bases earum sedecim secundum supra dictam rationem a posterioribus tabernaculi scriptura dicit, cum superius sex dixerit, intellegitur adnumeratis duabus angularibus octo fieri.