# Quaestiones in Heptateuchum 2.114

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.114

Et tu loquere omnibus sapientibus mente, quos repleui spiritu intellectus. αἴσθησις quidem graecus habet, quem latine "sensum", non "intellectum" dicere solemus; sed scriptura de sensu interiore, quem intellectum uocamus, sic loqui solet, sicuti est ad Hebraeos: perfectorum est autem solidus cibus, eorum qui per habitum exercitatos habent sensus ad discernendum bonum et malum. ibi enim quod posuit sensus% graecus habet αἰσθήσεως. quem ergo istum spiritum nisi spiritum sanctum debemus accipere? Et stolae quas facient: pectoralem, humeralem et tunicam talarem et tunicam cum corymbis. has appellatas stolas et cetera, cum superius unam stolam faciendam proposuisset, notandum est. tunicam uero cum corymbis honestius putarunt latini interpretes dici, quam si dicerent "cum cirris", qui bene dispositi ornamento esse uestibus solent.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
