Latin
2.125 to 2.128
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.125-128
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est: et consummabis manus Aaron et manus filiorum eius? an per manus potestatem significauit, ut aliquid etiam ipsi consecrare possent, potestas autem ipsa sanctificatione consummabatur, qua praecepti sunt sanctificari a Moyse? Et adduces uitulum ad ostium tabernaculi testimonii, et superinponent Aaron et filii eius manus suas super caput uituli in conspectu domini. ecce unde supra dictum est consummandas esse manus eorum, id est perficiendam potestatem, ut etiam ipsi sanctificarent, quod modo fit, cum ponunt manus suas super uitulum immolandum. Quod odor suauitatis domino saepe dicitur sacrificium de uictimis pecorum in scripturis sanctis, non utique deus odore fumi illius delectatur; sed tantum illud quod his significatur spiritaliter deum delectat cum spiritaliter exhibetur, quoniam ipse odor dei spiritaliter intellegitur. non enim sicut nos odorem corporeis naribus ducit. sicut ergo ille olefacit, sic ista significant. Et sumes pectusculum de ariete consummationis, quod est Aaron, id est huius Aaron. hoc enim pertinere uoluit ad summum sacerdotem. -