Latin
2.129.14 to 2.129.23
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.129.14-23
Unproofread scanNot analysed yet
ubi cum desei-uiant et sequentes sacerdotes ad mensam et candelabrum et ipsum altare, quomodo unum dicit Aaron, qui intret in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis? si enim dixisset: deseruire in sanctis sanctorum, nulla esset quaestio. ad haec enim, ubi est arca testimonii, solus unus intrabat summus sacerdos: quod etiam in epistula ad Hebraeos diligentissime commendatur. nisi forte eo ipso quod unum dicit intrare in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis, non uult utique intellegi nisi in sanctis sanctorum, quia et ipsa utique sancta appellantur. non enim omnia, quae sancta sunt, etiam sancta sanctorum dici possunt; illa uero, quae sunt sancta sanctorum, procul dubio utique sancta sunt. unus autem iste qui semel in anno intrabat in sancta sanctorum, quoniam dominum Christum significabat, apertissime supra dicta ad Hebraeos epistula commendatur. quod autem praefiguratum est in sancto sanctorum, ut super arcam, quae legem habebat, esset propitiatorium, ubi dei misericordia significari intellegenda est, qua propitius fit eorum peccatis qui legem non inplent, hoc mihi uidetur etiam in ipsa ueste sacerdotis significari; nam et ipsa quid aliud quam ecclesiae sacramenta significat? quod in λογίῳ, id est rationali in pectore sacerdotis posito iudicia constituit, in lamina uero sanctificationem et oblationem peccatorum, tamquam rationale sit in pectore simile areae, in qua lex erat, et lamina illa in fronte simile propitiatorio, quod super aream erat, et ut utrobique seruaretur quod scriptum est: superexultat misericordia iudicio.