Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.131
Unproofread scanNot analysed yet
Cum de anulis loqueretur altaris incensi, quod altare non inaerari, sed inaurari iussit, et duos anulos aureos puros facies, inquit, sub tortili corona eius, in duo latera facies in duobus lateribus, quoniam graecus habet: εἰς τά δύο κλίτη ποιήσεως ἐν τοῖς δυσὶ πλευροῖς. et latera sunt et aafiUpa latera sunt. unde quidam Latini sic interpretati sunt: in duas partes facies in duobus lateribus. non autem ait Graecus (lipt], quod est partes, sed κλίτη, quod latera. nam hoc uerbum est in illo psalmo, ubi scriptum est: uxor tua sicut uinea fertilis in lateribus domus tuae. ac per hoc tantum casus interest, quia prius accusatiuum, post uero ablatiuum posuit: in duo latera facies, in duobus lateribus. quis autem sit sensus difficile est adsequi. nisi forte, ut solet scriptura amare ellipsin, ut aliquid desit et subaudiatur, etiam hic subaudiatur "erunt", ut iste sit sensus: in duo latera facies, in duobus lateribus erunt, id est: ad duo latera facies anulos, quoniam in duobus lateribus erunt.