Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.139
Unproofread scanNot analysed yet
Quid sibi uult, quod cum de sabbato obseruando praeciperet ait: testamentum aeternum in me, et filiis Israhel? non ait: inter me et filios Israhel. an quia sabbatum requiem significat et requies nobis nonnisi in illo ? nam profecto filios Israhel uniuersum populum suum dicit, id est semen Abraham. et est Israhel secundum carnem et secundum spiritum; nam si Israhel non esset dicendus nisi ex genere carnis, non diceret apostolus: uidete Israhel secundum carnem. ubi profecto significat esse Israhel secundum spiritum qui in abscondito Iudaeus est et circumcisione cordis. sic ergo melius fortasse distingitur: testamentum aeternum in me, ut deinde alius sensus sit "et filiis Israhel signum est aeternum", id est aeternae rei signum, quomodo petra erat Christus, quia petra significabat Christum. non ergo ita iungendum est: testamentum aeternum in me et filiis Israhel, tamquam in deo et filiis Israhel sit hoc testamentum, sed: testamentum aeternum in me —quia in illo promissa est requies aeterna —et filiis Israhel signum est aeternum, quia filii Israhel acceperunt obseruandum signum, quo requies significatur aeterna ueris Israhelitis, hoc est filiis promissionis et uisuris deum facie ad faciem sicuti est.