Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.14
Unproofread scanNot analysed yet
Verba quae dicit Moyses ad dominum: quare adflixisti populum hunc? et ut quid me misisti? ex quo enim intraui ad Pharaonem loqui in tuo nomine, ***in hunc populum, et non liberasti populum tuum. non contumaciae uerba sunt uel indignationis, sed inquisitionis et orationis, quod ex his adparet, quae illi dominus respondit. non enim arguit infidelitatem eius, sed quid sit facturus aperuit.