# Quaestiones in Heptateuchum 2.141-143

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 2.141 to 2.143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.141

Quod iubet Aaron inaures demi in auribus uxorum atque filiarum, unde illis faceret deos, non absurde intellegitur difficilia praecipere uoluisse, ut hoc modo eos ab illa intentione reuocaret; factum tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum, propter eos notandum putaui, qui contristantur, si quid tale propter uitam aeternam diuinitus fieri uel aequo animo tolerari iubeatur. Dominus indicans Moysi quid fecerit de uitulo populus, hoc est de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: hi dii tui, Israhel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. quod eos dixisse non legitur, sed animum eorum hunc fuisse deus ostendit. horum quippe uerborum gerebant in corde sententiam, quae deum latere non poterat. Et propitiatus est dominus de malitia quam dixit facere populo suo. malitiam hic poenam intellegi uoluit, sicuti est: et aestimata est malitia exitus illorum. secundum hanc dicitur et bonum et malum a deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. malus enim deus non est; sed malis ingerit mala, quia iustus est.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
