# Quaestiones in Heptateuchum 2.154.13-24

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 2.154.13 to 2.154.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.154.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.154.13

quoniam enim se gentes introducturum pollicebatur dicens: uocabo nomine domini in conspectu tuo, commendauit hoc Se misericorditer facere, sicut apostolus dicit: dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordia glorificare deum. hoc ergo praedictum est: (e t> miserebor cui misertus ero et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. quibus uerbis prohibuit hominem uelut de propriarum uirtutum meritis gloriari, ut qui gloriatur, in domino glorietur. non enim ait: miserebor talibus uel talibus, sed "cui misericors fuero, ut neminem" praecedentibus bonis operibus suis misericordiam tantae uocationis meruisse demonstret. etenim Christus pro inpi is is mortuus est. Sed utrum hoc idem repetere uoluerit, cum addidit: misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero — uel, sicut alii interpretati sunt, cui misericors fuero — an aliquid intersit nescio. quod enim in graeca lingua duobus uerbis dictum est, ἐλεήσω et οἰκτειρήσω — quod unum atque idem uidetur significare — non potuit latinus diuersis uerbis dicere et diuersis modis eandem misericordiam repetiuit. si autem diceretur: "miserebor cui misereor et miserebor cui misereor" aut "miserebor cui misertus ero", non satis commode dici uideretur. et tamen fortius ille ipse ibi sensus est, quod aut ipsius misericordiae suae firmitatem deus ista repetitione monstrauit — sicut: "amen, amen", sicut: "fiat, fiat", sicut repetitio somnii Pharaonis pluraque similia — aut in utrisque populis, id est gentibus et Hebraeis, hoc modo deus praenuntiauit misericordiam se esse facturum. quod apostolus ita dicit: sicut enim uos aliquando non credidistis deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate, sic et ipsi nunc non crediderunt in uestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. conclusit enim deus omnes in incredulitate, ut omnium misereatur. Deinde post hanc suae misericordiae commendationem respondit ad illud quod ei dictum fuerat: ostende mihi.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
