Latin
Book 2
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.159
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ait: non uideberis in conspectu meo inanis? sicut indicant circumstantia, de quibus loquitur, in conspectu suo dixit deus in tabernaculo suo. hoc est autem "non illi uideberis inanis": numquam intrabis sine aliquo munere. quod spiritaliter intellectum magnum sacramentum est. uerum haec dicebantur de umbris significationum.